monumenta.ch > Plinius > sectio 165

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 165
{LXXV} Torpedo octogenos fetus habens invenitur eaque inter se parit, ova praemollia in alium locum uteri transferens atque ibi excludens. simili modo omnia quae cartilaginea appellavimus. ita fit ut sola piscium et animal pariant et ova concipiant. silurus mas solus omnium edita custodit ova, saepe et quinquagenis diebus, ne absumantur ab aliis. ceterae feminae in triduo excludunt, si mas attigit.